sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium—de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse—ad levis amicitias defluxit oratio. quam ob rem ad - illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
27. virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. in ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictum1 est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita. quae tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis.