Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Tum ille: Visne igitur, quoniam et me quodam
modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane,
videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit,
de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu?
neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles
vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam
ratio quaerenda sit. Hic Scipio: Quam vellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera,
tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere.
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod
sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura
qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis
ea cernere videatur aut tractare plane manu. Quo
etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem [p. 279]
eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura
quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.