[
86]
Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam
'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos
duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri
coepit, ne ego obdormiscerem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam
voluptatem me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid
promiseram. Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male dormientis
'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et
optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum
hac tamen exceptione, si ille non senserit.' Nunquam altiore somno ephebus
obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi,
deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare
consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere
quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret
humanitatem meam. Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud
quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo'
inquit 'domine, ubi est asturco?" . . .