ἤ μ᾽ ἀνάειρ᾽ ἐγὼ σέ;3 Quanta dementia fuit ! Putavit aut sibi noceri ne ab Iove quidem posse aut se nocere etiam Iovi posse. Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ; ultimae enim patientiae visum est eum ferre, qui Iovem non ferret !