cui velut fato lis cum tribunis ac plebe erat] plerique editores hanc CEPutschii (Seyfferti) coniecturam receperunt, quamquam in P1M1DL est quae velut fatales. . erat. Cum Waltero (Bl. f. d. GSW. 1893 p. 25), qui propo- suerat scribendum quae velut fatales cum . . <inimicitias ger> ebat, lacunam subesse puto. Dubitanter pro . . gerebat scripsi: quae velut fatales cum . . <simultates vel inimicitas exerc>ebat, quod simultates vel inimicitias exercere usitata dictio Liviana est, v. 39, 5, 2; 40, 9; 4, 5. 38, 43, 13. 39, 5, 5 inimicitias exercere. Inimicitias gerere semel apud Livium inveni 40, 46,5.