Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios,
ut omnibus gentibus appareret
arma populi Romani non liberis servitutem,
sed contra
[
2]
servientibus libertatem adferre,
ut et,
in libertate
gentes quae essent,
tutam eam sibi perpetuamque
sub tutela populi Romani1 esse,
et,
quae sub regibus viverent,
et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent
et,
2 si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis,
exitum eius victoriam Romanis adlaturum,
[p. 302]
sibi libertatem.
3
[
3]
metalli quoque Macedonici,
quod4 ingens vectigal erat,
locationes praediorumque rusticorum tolli placebat;
[
4]
nam neque sine publicano exerceri posse et,
ubi publicanus esset,
ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse.
[5]
ne ipsos quidem Macedonas id5 exercere posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi
numquam causas seditionum et certaminis defore.
[6]
denique ne, si6 commune concilium7 gentis esset, improbus vulgi adsentator8 aliquando libertatem salubri moderatione9 datam ad licentiam pestilentam traheret,
[7?]
in quattuor regiones discribi10 Macedoniam, ut suum quaeque concilium11 haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere. similia his et in12 Illyricum mandata.
[8]
cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.