[5] secundum has preces cruda exta caesa7 victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi. [6] vento secundo vehementi satis profecti8 celeriter e conspectu terrae ablati sunt; et a meridie nebula occepit9 ita vix ut concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus. [7] noctem insequentem eadem caligo obtinuit; sole orto est discussa, et addita vis vento. iam terram cernebant. [8] haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse; Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. [9] Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos10 uti bono rei [p. 314] publicae suoque Africam viderit,11 dare vela et alium12 infra navibus accessum petere iubet. [10] vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit. [11] nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae13 inferrentur, iecere. [12] ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod esset proximum promunturium percunctatus, cum Pulchri promunturium id vocari audisset, “placet omen” inquit; “huc dirigite naves.” [13] eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. [14] Coelius unus,14 praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum [p. 316] exponit, [15?] et prope obrutis navibus iniussu imperatoris15 scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.