[5] profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim quem vocant lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit. [6] deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum et Dolichen; [7] Tripolim vocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctata, quia obsides Larisaeis dederant, victa tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. [8] benigne his appellatis haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, ... urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit. [9] [p. 149]Cyretias oppugnare coactus primo etiam die acri concursu ad portas 2 armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.