previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [p. 131] fatentes pro deprehensis habe. exsecrare nunc cupiditatem regni et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, 1 exsecrationes tuae; discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis; [2] noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos; qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. [3] quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? [4] si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias evito. quo me conferam? [5] nihil praeter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant; [6] [p. 132] si me scelus fratris, te senectus absumpserit aut ne ea quidem expectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani 2 reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. [7] at in Macedonibus satis praesidii est. vidisti hesterno die inpetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt. [8] quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. [9] iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet. [10] pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones, qui pace Romana gaudent: mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?

1 a. Ch. 182.

2 a. u. 572.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: