[6] [p. 166]Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem 2pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum versa est, [7] depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem: neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse. [8] Acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare: [9] nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse. [10] profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus.