Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et gratia.
[2]
[p. 93] maiores natu negabant 1triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi;
[3]
id vero eum nullo exemplo fecisse; consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant;
[4]
potuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita, ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse, ut consulem expectaret;
[5]
ubi coram disceptantis consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
[6]
magna pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere.
[7]
[p. 94] ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis 2in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
[8]
nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum praetori dederit—potuisse enim, sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto, ne per praetorem sed per consulem gereretur—
[9]
aut consulem, qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit, ut bello interesset, quod sine eo geri fas non esset.
[10]
non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum, non quia velis, sed quia hostis cogat.
[11]
pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere. fusos caesosque hostis, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse.
[12]
non homines tantum ea victoria laetatos, sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.