Nabidi quoque ipsi] in archetypo duae lectiones fuisse videntur: quoque atque: et ipsi, quarum altera alteri superscripta erat. Alterutrum retinendum est. Ne Moguntini quidem lectio quoque ipsi, quam ab scriba haud indocto mutatam esse ex quoque et ipsi existimo, vera esse potest.