Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5.
cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim
ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis,
partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt.
[2]
Elei auxilium adversus Achaeos petebant, quos post
bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum civitati suae arma illaturos credebant.
[3]
mille iis
pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi
aut simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos.
[4]
petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Graecia
[p. 249]
et primos impetus Romanorum excepturos;
[5]
sed si ipse
posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro,
cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis
accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos
atque inermes Romano bello obiceret.
[6]
hac legatione
id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus
Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia,
[7]
quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic
quoque spes veniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.
[8]
huic tam perplexae legationi quia non
satis in promptu erat, quid responderet, legatos se
missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque
communiter pertinerent, loquerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.