Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48.
cum equi, quo in loco iusserat,
praesto fuissent, nocte Byzacium—ita regionem
quandam agri vocant—transgressus, postero die ad
mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit.
[2]
ibi eum parata instructaque remigio excepit
navis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae
quam suum eventum miseratus.
[3]
eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naves aliquot
Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad
egressum eum e nave concursus salutantium esset
factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum
dici iussit.
[4]
veritus tamen, ne qua earum navis nocte
profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium
mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis
ex navibus conrogari, ut umbraclum—
[5]
media aestas
forte erat—cenantibus in litore fieret.
[6]
quanto res
et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei
epulae sunt; multoque vino in serum noctis convivium
productum.
[7]
Hannibal, cum primum fallendi eos, qui
in portu erant, tempus habuit, navem solvit.
[8]
ceteri
sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot
horas referendis in naves collocandisque et aptandis
armamentis absumpserunt.
[p. 137]
[9]
Carthagine et multitudinis adsuetae domum
Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum aedium est factus.
[10]
ut non comparere eum vulgatum
est, in forum turba convenit principem civitatis quaerentium;
[11]
et alii fugam conscisse, id quod erat, alii
fraude Romanorum interfectum, idque magis vulgo
fremebant, variosque vultus cerneres ut in civitate
aliorum alias partes foventium et factionibus discordi; visum deinde Cercinae eum tandem allatum
est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.