Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat, nec Epicydi
solum spem novandarum rerum, sed Adranodoro etiam
praebebat.
[2]
qui fessus tandem uxoris vocibus monentis
nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata
omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis
stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem
consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico
actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute
aperit.
[3]
huic et genus et fortuna honesta erant, nec
ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque fidem priorem potioremque ratus, quam
patriae debebat, indicium ad praetores defert.
[4]
qui ubi
rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt, consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores
posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt.
[5]
et cum tumultus ab re in speciem
atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio
[p. 208]
tandem facto indicem in curiam introduxerunt.
[6]
qui
cum ordine omnia edocuisset: principium coniurationis
factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus
Themisto iuncta esset;
[7]
Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque
aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus
pronuntiatum;
[8]
iam mercennariorum manum adsuetam
imperiis Adranodori paratam fuisse ad Insulam rursus
occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure
caesi quam Hieronymus videbantur;
[9]
ante curiam variae
atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam
ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integram
plebem in contionem sequerentur.
[10]
Sopatro mandatum
ab senatu et a collegis, ut verba faceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.