insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num. [6] Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum [p. 279] consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, [7] ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit. [8] id patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. [9] quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, et cum periculo retineri unum castellum; [10] nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus. [11] haec sua sponte agitata; [12] insuper tribuni plebis accendunt. maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet. [13] prensantesque veteranos stipendia cuiusque et vulnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova vulnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset, rogitantes. [14] haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis, quam, si subiecta invidiae esset, antiquari apparebat.