previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. cum ad Luceriam duceret legiones quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obuius fuit. [2] ibi ira uires aequauit; proelium uarium et anceps fuit, tristius tamen euentu Romanis, et quia insueti erant uinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus uolnerum ac caedis fuisset. [3] itaque is terror in castris ortus, qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque sollicita nox fuit iam inuasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum uictoribus conserendas manus. [4] minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt. sed uia una et ea ipsa praeter hostes erat; qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda. [5] consul arma capere milites iubet et sequi se extra uallum; legatis, tribunis, praefectis sociorum imperat quod apud quemque facto opus est. [6] omnes adfirmant se quidem omnia facturos sed militum iacere animos; tota nocte inter uolnera et gemitus morientium uigilatum esse; [7] si ante lucem ad castra uentum foret, tantum pauoris fuisse ut relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro uictis esse. [8] [p. 10062]quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque uenerat, cunctantes arma capere increpabat: [9] quid cessarent tergiuersarenturque? hostem in castra uenturum nisi illi extra castra exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos si pro uallo nollent. [10] armatis ac dimicantibus dubiam uictoriam esse; qui nudus atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut seruitutem patiendam. [11] haec iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse; nec uirium quicquam nec sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium apparere quam pridie fuerit. [12] inter haec appropinquabat agmen; et iam breuiore interuallo certiora intuentes uallum secum portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra circumuallaturi sint. [13] tunc enimuero consul indignum facinus esse uociferari tantam contumeliam ignominiamque ab ignauissimo accipi hoste. [14] 'etiamne circumsedebimur' inquit 'in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per uirtutem moriamur?' facerentquod di bene uerterentquod se dignum quisque ducerent; [15] consulem M. Atilium uel solum, si nemo alius sequatur, iturum aduersus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumuallari castra Romana uideat. [16] dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum approbauere. [17] [p. 10063]tum pudore uictus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti; maesti ac prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo certiorem. [18] itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad nouissimum fremitus perfertur exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos; [19] nullam inde ne fugae quidem patere uiam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum euadendum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luceria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucerini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feneratores
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: