Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
[p. 22034] Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem naues omnes, quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant uadis, religatas puppibus in altum extraxere;
[2]
ad quinque et uiginti naues e quadraginta cepere.
[3]
neque id pulcherrimum eius uictoriae fuit sed quod una leui pugna toto eius orae mari potiti erant.
[4]
itaque ad Onusam classe prouecti; escensio ab nauibus in terram facta. cum urbem ui cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt,
[5]
atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque coniuncta muro portisque incenderunt.
[6]
inde iam praeda grauis ad Longunticam peruenit classis, ubi uis magna sparti <erat> ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est.
[7]
nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata,
[8]
ubi in spem inritam frustra teri tempus animaduersum est,
[9]
ad populationem agri uersi, direptis aliquot incensisque uicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naues se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem uenerunt.
[10]
[p. 22035]inde flexa retro classis reditumque in citeriora prouinciae, quo omnium populorum, qui <cis> Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt;
[11]
sed qui uere dicionis imperiique Romani facti sunt obsidibus datis, populi amplius fuere centum uiginti. igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus;
[12]
Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.