Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
[2]
quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est allatum,
[3]
in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore.
[4]
uenisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas.
[5]
quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset.
[6]
uexari praeterea et subigi multo acrius quam Ueientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere,
[7]
[p. 5003]egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore, niuibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium bellorum terra marique sit quies arma deponentem.
[8]
hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque importunos decemuiros iniunxisse seruitutis, ut perennem militiam facerent [quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent].
[9]
quidnam illi consules dictatoresue facturi essent, qui proconsularem imaginem tam saeuam ac trucem fecerint? sed id accidere haud immerito. non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.
[10]
antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire,
[11]
et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et ciues eorum, non seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci
[12]
oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges inuisere et usurpare libertatem et creare magistratus.
[13]
haec taliaque uociferantes aduersarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, uirum imbutum iam ab iuuenta certaminibus plebeiis,
[14]
[p. 5004]quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissoluendae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.