Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. C.
Sulpicio Longo P.
Aelio Paeto consulibus1 cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis
parta gratia bona pace obtineret,
inter Sidicinos
Auruncosque bellum ortum.
[
2]
Aurunci,
T.
Manlio
consule in deditionem accepti,
nihil deinde moverant;
eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior
fuit.
[
3]
sed priusquam consules ab urbe—
iusserat
enim senatus defendi Auruncos—
exercitum educerent,
[
4?]
fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis
Suessam communisse,
2 quae nunc Aurunca appellatur,
3 moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis [p. 62]
deletam.
[
5]
ob ea infensus consulibus senatus,
quorum4 cunctatione proditi socii essent,
dictatorem dici iussit.
dictus C.
Claudius Inregillensis magistrum equitum C.
Claudium Hortatorem dixit.
[
6]
religio inde iniecta de dictatore,
et cum augures vitio creatum videri dixissent,
dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.
[7]
eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter
mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud
pontifices ab indice servo,
[8?]
cum decreto eorum iussa
esset sacris abstinere familiamque in potestate
habere, facto iudicio viva sub terram ad portam
Collinam dextra viam5 stratam defossa Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen factum.
[9]
eodem anno Q. Publilius6 Philo praetor primum
de plebe adversante Sulpicio consule, qui negabat
rationem eius se habiturum, est factus, senatu, cum
in summis imperiis id non obtinuisset, minus in
praetura tendente.