11.
Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit
quam ut quam plurimis, quibus rebus posset, esset
auxilio. cum proscriptos praemiis imperatorum vulgus conquireret, nemo in Epirum venit, cui res ulla
defuerit: nemini non ibi perpetuo manendi potestas
facta est;
[2]
quin etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam
praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque
ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit.
difficile est omnia persequi et non necessarium.
[3]
illud unum intellegi volumus, illius liberalitatem neque
temporariam neque callidam fuisse.
[4]
id ex ipsis rebus
ac temporibus iudicari potest, quod non florentibus
se venditavit, sed afflictis semper succurrit: qui quidem
Serviliam, Bruti matrem, non minus post mortem
eius quam florentem coluerit.
[5]
sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque,
si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci. idem immortali memoria
percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu meminerat,
quoad ille gratus erat, qui acceperat.
[6]
itaque hic fecit ut vere dictum videatur:
“Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus.
”
neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit,
qui cavit ne qua in re iure plecteretur.