Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
presteras Graii quos ab re nominitarunt,
425in mare qua missi veniant ratione superne.
nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
in mare de caelo descendat, quam freta circum
fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
430navigia in summum veniant vexata periclum.
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
in mare de caelo tam quam demissa columna,
paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
435coniectu trudatur et extendatur in undas;
quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
vis et fervorem mirum concinnat in undis;
versabundus enim turbo descendit et illam
deducit pariter lento cum corpore nubem;
440quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
ille in aquam subito totum se inmittit et omne
excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.