Nunc vero quae ad praesidia periculi et necessitatem salutis sunt inventa, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam.
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum sumuntur ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent.
Ipsûm tamen eorum foraminum capituli e magnitudine omnis deformatur altitudo et latitudo. tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritretoe quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius S. parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum IIII, crassae foraminum† quinum; cardines foraminis dimidia. a parastatica ad foramen spatium foraminis1, a foramine ad medianam parastaticam item foraminis 2. latitudo parastados mediae unius foraminis et eius 〈T〉K, crassitudo foraminis unius.
Intervallum, ubi sagitta conlocatur in media parastade, foraminis partis quartae. anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur. canaliculi, qui graece σῦριγξ dicitur, longitudo foraminum XVIIII. regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem figuntur, longitudo foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et crassitudo. et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis. crassitudo bucculae, quae adfigitur (vocitatur scamillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis S¯3. suculae longitudo foraminum ::4, crassitudo suculae foraminis VIIII.
Epitoxidos longitudo foraminis S¯5, crassitudo :¯6. item chelonii. cheles, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo S÷7. canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo foraminis 8, altitudo S÷9. columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis 10, crassitudo FZ, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis S÷11, crassitudo 12. eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo Z. cardines longitudinis foraminis; columellae capitis longitudo ISK; antefixi latitudo foraminis 13, crassitudo I.
Posterior minor columna, quae graece dicitur ἀντίβασις, foraminum VIII, latitudo foraminis SI, crassitudinis FZ. subiectio foraminum XII, latitudinis et crassitudinis eiusdem, cuius minor columna illa. supra minorem columnam chelonium, sive pulvinus dicitur, foraminum IIS, altitudinis IIS, latitudinis SI¯ cherolabae sucularum foraminum II S¯, crassitudo foraminis 14, latitudo IS. transversariis c um cardinibus longitudo foraminum 15, latitudo IS et crassitudo. bracchii longitudo IS foraminum VII, crassitudo ab radice foraminis FZ, in summo foraminis 〈CC〉Z; curvaturae foraminis VIII.
Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur. nam si capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint, quae anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus propter altitudinem capituli, bracchii brevitas faciat plagam vehementiorem. si minus altum capitulum fuerit, quod catatonum dicitur, propter vehementiam bracchia paulo longiora constituentur, uti facile ducantur. namque quemadmodum vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quo breviora, durius ducuntur.