tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. medium quoque tempus religio et Seleucus exemit. [2]
Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis. deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur. [3] tunc abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret adhaerente. ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent.