[252]
[257] avgurium salutant venerantur. et proprie: nam salutari dicimus deos: Terentius “at ego hinc deos domum salutatum pergam” .
[258] expediuntque manus dimicare se velle significant: haec enim est consensio militaris: Lucanus “elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret, promisere manus” .
[259] quod saepe petivi quasi inpetrativum hoc augurium vult videri. accipio agnoscoque deos modo quasi de oblativo loquitur: nam in oblativis auguriis in potestate videntis est, utrum id ad se pertinere velit, an refutet et abominetur. ergo nunc dicit se augurium libenter amplecti et agnoscere circa se favorem deorum.
[261] quos inprobus advena interpretatur augurium: et confirmat id ad praesens negotium pertinere.
[262] litora vestra bona iteratio: nam supra ait “litoreas agitabat aves” .
[263] vi populat antique: nam veteres et 'populo' et 'populor' dicebant, nunc tantum 'populor' dicimus; illud penitus de usu recessit. penitusque profundo vela dabit ut supra de aquila “penitusque in nubila fugit” .
[264] densete catervas sicuti cycni “hostemque per auras facta nube premunt” .
[266] et adversos telum contorsit in hostes hoc loco ab Homeri oeconomia recessit: ille enim inducit Minervam persuadentem Pandaro, ut iacto in Menelaum telo dissipet foedera; hic vero dicit ipsum augurem telum sponte torsisse et occidisse unum de novem fratribus. quod pertinet ad oeconomiam: necesse enim erat, ut fratres, dolore ex unius morte commoti, bellum moverent. si enim vilis aliquis interiret, poterat eius mors ob foederis religionem forte contemni.
[267] sonitum dat id est facit. certa inevitabilis: unde 'incerta' est infirma et vitabilis.
[268] simul hoc simul antique, ut “ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnes” et “simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem” .
[270] hasta volans minus est 'namque'. sane reliquit hastam poeta, dum vult simul multa describere, et rem inperfectam omisit; deinde rediit ad descriptionem, ut supra in augurii narratione.
[273] horum unum ordo est: transadigit costas. et figurate dixit pro 'unius'. teritur qua sutilis alvo balteus rem physicam dixit: omnia enim quibus utimur, non nos terunt, sed ea nos terimus, ut anulum, vestem, balteum. 'ad medium' autem absolute, id est ubi alvo teritur balteus.
[275] egregium forma ivvenem bene hic 'egregium', quippe qui esset de fratrum grege.
[277] at fratres pro 'at fratrum pars'. animosa phalanx quasi phalanx, id est legio. et bene a numero, a germanitate, a nobilitate, a forma, ab aetate, ab vulneris genere, ab ipsius laude, a genere mortis incitatio nata.
[279] caeci salutis inprovidi. et bene iam non pars, sed universi.
[280] inundant more undae fluunt.
[281] agyllinique pro Etruscis: hi enim contra Mezentium auctores coniurationis fuerunt. pictis arcades armis bene 'pictis', ut in undecimo “et versis Arcades armis” , ut ornatus picturae lateret in luctu.
[282] sic omnes amor unus habet 'sic' id est dum paulatim suis invicem subveniunt, omnes in bellum coacti sunt. sic Sallustius.
[283] diripvere aras deiecerunt, dissipaverunt. sane cum praesens tempus belli loquitur, bene praeteritum intulit 'diripuere'. et more suo interiecit aliud: nam ordo erat 'diripuere aras craterasque focosque ferunt'.
[284] ferreus imber permansit in translatione, quia dixerat 'tempestas telorum'.
[285] ferunt auferunt: nam aphaeresis est, ut 'temnere' pro 'contemnere': alibi “omnia fert aetas” .
[286] pulsatos divos id est violatos, laesos fractis foederibus.