Mercvrivs
Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite,
nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier
populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
5ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.
pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
10amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,
quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe
15iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum
de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
20eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?
meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,
siquidém vos voltis auscultando operam dare.
ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
25dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.