[64]
sed quoniam C. Caesar abest longissime,
atque in iis est nunc locis quae regione orbem terrarum, rebus
illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per
deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle
perferri, ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi carissimum1,
non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam familiaritatem
vestris oppressum sententiis audiat. miseremini
eius qui non de suo peccato sed de2 huius summi et clarissimi
viri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico
iure disceptat. quod ius si Cn. Pompeius ignoravit, si M.
Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Sulla, si
P. Crassus3, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si
qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi
antiqui Latini, videte ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus
errare quam hoc magistro erudiri. sed si de certo, de
perspicuo, de utili, de probato, de iudicato vobis iure esse
constituendum videtis, nolite committere ut in re tam inveterata
quicquam novi sentiatis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.