[11]
audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus
Luci filius causam de pecuniis repetundis1 diceret, ille, ille2 vir3,
cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate
decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam
dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi
nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis
gravissimis viris neminem quin4 removeret oculos et5 se totum
averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset,
dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos
Cn. Pompei decretum, iudices6, de consili sententia pronuntiatum
recognoscemus, cum legibus conferemus, cum
foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus7?
Athenis aiunt,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.