previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. age, senatus odit tequod eum tu facere iure concedisadflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani non possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. [65] fac huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes. instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. da te populo, committe ludis. sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? ne acclametur times? ne id quidem est curare philosophi. manus tibi ne adferantur? dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo verba atque ineptiae. sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis 'idiotis' relinquet. [66] solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. [67] est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitumlaudabo inimicumquin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam tolli iubet.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: