sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit: quis tuum patrem ante1 quis esset quam cuius gener2 esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis3, tamen inimicitias hominum more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non expetere vitam, non capitis arcessere. esto: concedatur haec quoque acerbitatis4 et odi magnitudo: adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere, abducere5 domum, contra dominum armare, hoc est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in servitute6 dominatus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.