etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus1 nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae2 potest, si inlustrantur3, si erumpunt omnia? muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. [7] meministine me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi4 Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atrox5 tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te6 contra rem7 publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum te8 esse dicebas? [8] quid? cum te9 Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin10 illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo11 audiam sed etiam videam planeque sentiam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.