previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


S. V. B. E. postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere poteris quam cupiat concordiam suam et Pompei reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. de te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse praedices.

[2] Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius eius adversariis fueris. atque hoc non solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis castris essem quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem, praestare possem. itaque nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro sustineo meumque officium, fidem, pietatem iis praesto. sed me hercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam esse puto, quoniam Caesar est ea mente quam optare debemus.

hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere et ab eo praesidium petere, ut petiisti a Pompeio me quidem adprobante temporibus Milonianis. praestabo, si Caesarem bene novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum.

[3] haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. de hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non mediocriter laboro ut utrique, ut vis, tuam benevolentiam praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. fac valeas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: