previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


tuas iam litteras Brutus exspectabat. cui quidem ego non novum attuleram de Tereo Acci. ille Brutum putabat. sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem.

[2] nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quam diu fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit. hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares. quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam.

[3] Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ, non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam μετεωρότερον esse, et hercule erat et maxime de ludis. at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit ἀσφαλές, eodem revertar. iocari me putas? moriar si quisquam me tenet praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco.

[4] o dies in auspicus Lepidi lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri! magna ῥοπὴ ad proficiscendum in tuis litteris. atque utinam te illic! sed ut conducere putabis.

[5] Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum? qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet. et aisμετ᾽ ἀμύμονα!tu vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτος. mearum epistularum nulla est συναγωγη; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: