This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Huius suasoriae alteram partem neminem scio
declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti
fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit
mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset,
deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam
nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non
enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS
[p. 54]
qui dixit, hoc grauius esse supplicium quam
mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam
esse omni, multo magis seni: ita memoriae
consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret.
non qualibet mercede uitam redimendam et: hic
condiciones intolerabiles esse; omnia potius
subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere.
Iniuriam illum facturum populo Romano cuius
linguam in locum principem extulisset, ut insolentis
Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto
fortuna; iniuriam facturum generi humano.
paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum
in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum
eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male
cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.