previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. [2] praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. [3] pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portae occupassent, ne peti superne ac volnerari possent, [4] cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri percunctantibus Romanis, [5] quid sibi vellent Arpini, quam ob noxam Romanorum, aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent; [6] Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. [7] initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus [p. 232] Carthaginiensem arma verterunt. [8] Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa. [9] Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt. [10] ita Arpi sine cladeullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos. [11] Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est.

[12] cum consul alter in Apulia alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt, stationi militum, qui essent, dixerunt: [13] conloqui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi, quae postularent, audivitnihil autem aliud petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur—, in fidem omnes accepti. [14] et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum. amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantur.— [15] Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit; solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque vico inde et templis Fortunae ac matris Matutae. [16] et extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lustrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronsus Tuditanus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salapia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salinae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendiari?
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequimaelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atrinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carmentalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Incendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iugarius
    • Harper's, Duplarii
    • Harper's, Spes
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUPLA´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APU´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATERNITUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Calati'nus, A. Ati'lius
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Spes
    • Smith's Bio, Tudita'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: