previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse. [2] eam rem ad consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos; [3] tum, quoniam res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis; ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis id documentum esset. [4] contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli, tamquam in pace, libera de quoque arbitria agere aiebat, [5] ut, cum illud potius agendum atque cogitandum sit, si quo modo fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant et novi concilientur, documentum autem dicatur statui oportere, si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat [p. 230] quod si abire ab Romanis liceat, [6] redire ad eos non liceat, cui dubium esse, quin brevi desperata ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visuri sint? [7] se autem non eum esse, qui Altinio fidei quicquam censeat habendum, sed mediam secuturum consilii viam. [8] neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus: perpetrate bello tum consultandum, utrum prior defectio plus merita sit poenae, an hic reditus veniae. [9] Fabio adsensum est, Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus, quod secum attulerat, ei servari iussum. [10] Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adservabant. [11] Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem volgata tumultum ut principe amisso fecit, metuque rerum novarum extemplo nuntii missi. [12] quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique; [13] ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque ad aviditatem addidit, coniugemque eius ac liberos in castra accitos, [14] quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perfugae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dasius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CUSTO´DIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARPI
    • Smith's Bio, Da'sius, Alti'nius
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: