[7] consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque [p. 229] in alias lecto, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt, quae nuntiata erant. [8] murus ac porta Caietae et Ariciae etiam Iovis aedis de caelo tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris: navium longarum species in flumine Tarracinae, quae nullae erant, visae; [9] et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his procuratis ex decreto pontificum profecti consules, Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam in castra venit. [10] cum obviam filius progrederetur, lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is, ut descenderet ex equo, inclamavit, tum demum desiliens "experiri" inquit "volui, fili, satin' scires consulem te esse."