previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat exilium. [2] ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus virginibus resolutis crinibus miserabilique alio habitu et ad ea addidit preces, [3] nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent: [4] nihil se ex regno illius praeter exilium viri habere; neque fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis, neque interfecto eo causam eandem esse. [5] quid? quod, si Adranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum. [6] si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse, quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus? [7] quantum spes hominum falli. in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita dimicarequid obstantes libertati aut legibus? [8] quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque [9] et asportari Alexandriam iuberent ad virum uxorem, ad patrem filias. [10] aversis auribus animisque: quid cessarent? ne [p. 210] tempus tererent, illi aliis alium increpant. ut ferrura quosdam expedientes cernebat, [11] tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur. [12] inter haec abstractam a penetralibus iugulant; in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt. quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. [13] tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. [14] tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt. caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur. [15] ira deinde ex misericordia orta quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset. [16] itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac Themistinam ambo praetores fuerantcomitia poscere, quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 7, 7.47
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Zoippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraelea
    • Smith's Bio, Heraclea
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: