Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
940qua de disserere adgredior, firmare necessest
nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
principio fit ut in speluncis saxa superna
sudent umore et guttis manantibus stillent.
manat item nobis e toto corpore sudor,
945crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
diditur in venas cibus omnis, auget alitque
corporis extremas quoque partis unguiculosque.
frigus item transire per aes calidumque vaporem
sentimus, sentimus item transire per aurum
950atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
denique per dissaepta domorum saxea voces
pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueëvit,
denique qua circum caeli lorica coeërcet,
955morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
et tempestate in terra caeloque coorta
in caelum terrasque remotae iure facessunt;
quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.