Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
concutitur caeli domus undique totaque tellus,
et cum tempora se veris florentia pandunt.
360frigore enim desunt ignes ventique calore
deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
365quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
ut discordia sit rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër.
prima caloris enim pars est postrema rigoris;
tempus id est vernum; quare pugnare necessest
370dissimilis res inter se turbareque mixtas.
et calor extremus primo cum frigore mixtus
volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
propterea freta sunt haec anni nominitanda,
375nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.