previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
semina sive aestum, qui discutit aeëra plagis,
inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
1005hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
in medio locus, extemplo primordia ferri
in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
nec res ulla magis primoribus ex elementis
1010indupedita suis arte conexa cohaeret
quam validi ferri natura et frigidus horror.
quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
corpora si nequeunt e ferro plura coorta
in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
1015quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
cumque locus, sive e transverso sive superne,
corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
1020quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
huc accedit item, quare queat id magis esse,
haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
quod, simul a fronte est anelli rarior aeër
1025factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
continuo fit uti qui post est cumque locatus
aeër a tergo quasi provehat atque propellat.
semper enim circum positus res verberat aeër;
sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
1030parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
parvas ad partis subtiliter insinuatus
trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
denique res omnes debent in corpore habere
1035aeëra, quandoquidem raro sunt corpore et aeër
omnibus est rebus circum datus adpositusque.
hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër,
sollicito motu semper iactatur eoque
verberat anellum dubio procul et ciet intus,
1040scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: