Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
si primordia sunt, simili quae praedita constant
natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
850et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
nam quid in oppressu valido durabit eorum,
ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
855tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
crescere de nihilo testor res ante probatas.
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
860scire licet nobis venas et sanguen et ossa
* * *
sive cibos omnis commixto corpore dicent
esse et habere in se nervorum corpora parva
ossaque et omnino venas partisque cruoris,
fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
865ex alienigenis rebus constare putetur,
ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
si sunt in terris, terram constare necessest
ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
870transfer item, totidem verbis utare licebit:
in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
ex alienigenis consistant ligna necessest,
praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.