Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
2. FANNIUS. Sunt ista, Laeli; nec enim melior
vir fuit Africano quisquam nec clarior. sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos
unum; te sapientem et appellant et existimant
Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium
apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed
[p. 114]
uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens
esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum
rerum usum habebat et multa eius et in senatu et
in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel
responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen
iam habebat in senectute sapientis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.