[65]
quantum ego opinione auguror, nunc et animi
quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni
elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam
usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi
mihi1 videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis
officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut,
cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi
oporteret consisteremus2. 'nihil ignoveris.' immo aliquid,
non omnia. 'nihil3 gratiae causa4 feceris.' immo resistito
gratiae, cum officium et fides postulabit. 'misericordia
commotus ne sis.' etiam, in dissolvenda severitate; sed
tamen est5 laus aliqua humanitatis. 'in sententia permaneto.'
vero6, nisi sententiam sententia alia vicerit melior.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.