[128]
opinor enim esse in lege quam ad
diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias.
aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur.
profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla1 redierunt nosque ab
isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt,
tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem
bona venire non potuisse constat. intellego me ante tempus, iudices,
haec serutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci
mederi debeam, reduviam2 curem3. non enim laborat de pecunia, non
ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam Sc laturum
putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.