[64]
non ita multis ante annis aiunt T. Caelium1 quendam Terracinensem2,
hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum
duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.
cum neque servus quisquam reperiretur3 neque liber ad quem ea
suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne
sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata
sunt. quid poterat tam esse4 suspiciosum? neutrumne sensisse?
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo
potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et
sentire et defendere facile possent? erat porro nemo in quem ea
suspicio conveniret.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Caelium Valerius Max. viii. 1. 13: Colelium (Cold- φψ) codd.
2 Terracinensem σπω, Schol.: Tarracinensem cett., Valerius Max. (cf. Schuchardt iii. 103)
3 reperiretur Angelius: reperiebatur codd.
4 tam esse Gruter: sa est ς: sane Aπφω: satis est σχψ suspiciosum Madvig: suspiciosum autem codd.: suspiciosum. Suspiciosum autem coni. Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.