[5] quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus cc atque ab octavis ordinibus ad primum pilum se traducere pronuntiavit—eius enim ope castellum magna ex parte conservatum esse constabat— cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.