Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat; tantam habebat sua [2] rum rerum fiduciam. iamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem [3] nisurum existimabat. sed ubi certis auctoribus comperit minus v et xx milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in Castra Cornelia recepit. [4] huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit, statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se [5] mitteretur. castra erant ad bellum ducendum aptissima natura et loci munitione et maris propinquitate et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta. [6] non materia multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere poterat. itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias expectare et bellum ducere parabat.