Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt; operibus custodias [2] relinquunt. indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris expectatur. nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes [3] curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore [4] omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum inrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.