hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,
qui tibi labentis apponit candidus annos,
funde merum Genio, non tu prece poscis emaci
quae nisi seductis nequeas committere divis.
5at bona pars procerum tacita libabit 1 acerra;
haut cuivis promptum est murmurque humilesque susurros
tollere de templis et aperto vivere voto.
‘ mens bona, fama, fides’ haec clare et ut audiat hospes;
illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: ‘o si
10ebulliat patruus, praeclarum funus!’ et ‘o si
sub rastro crepet argenti mihi seria dextro
Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
inpello, expungam! namque est 2 scabiosus et acri
bile tumet. Nerio iam tertia conditur 3 uxor!’
15haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
mane caput bis terque et noctem flumine purgas? 4 5 6 [p. 336]
Heus age, responde (minimum est quod scire laboro):
de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures
hunc—‘cuinam?’ cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
20quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?
hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
dic agedum Staio: ‘pro Iuppiter! o bone,’ clamet,
‘ Iuppiter!’ at sese non clamet Iuppiter ipse?
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
25sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
triste iaces lucis evitandumque bidental,
idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum
30emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis
exemit puerum, frontemque atque uda labella
infami digito et lustralibus ante salivis
expiat, urentis oculos inhibere petita;
35tunc manibus quatit et spem macram supplice voto 7 8 9 [p. 338]
nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:
‘hunc optent generum rex et regina; puellae
hunc rapiant; quidquid calcaverit hic, rosa fiat.’
ast ego nutrici non mando vota; negato,
40Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit!10
Poscis opem nervis corpusque fidele senectae,
esto, age; sed grandes patinae tuccetaque crassa
adnuere his superos vetuere Iovemque morantur.
Rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque
45accersis fibra: ‘da fortunare penatis,
da pecus et gregibus fetum!’ quo pessime, pacto,
tot tibi cum in flammis 11 iunicum omenta liquescant?
et tamen hic extis et opimo vincere ferto
intendit: ‘iam crescit ager, iam crescit ovile,
50iam dabitur, iam iam’—-donec deceptus et exspes
nequiquam fundo suspiret nummus in imo.
Si tibi crateras argenti incusaque pingui
auro dona feram, sudes et pectore laevo
excutiat guttas laetari praetrepidum cor.
55hinc illud subiit, auro sacras quod ovato
perducis facies; nam fratres inter aenos 12 13 [p. 340]
somnia pituita qui purgatissima mittunt
praecipui sunto sitque illis aurea barba,
aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera
60Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
O curvae in terris animae et caelestium inanis!
quid iuvat hoc, templis nostros immittere mores
et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
65et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
haec bacam conchae rasisse et stringere venas
ferventis massae crudo de pulvere iussit.
peccat et haec, peccat, vitio tamen utitur, at vos
dicite, pontifices: in sancto quid facit aurum?
70nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae.
quin damus id superis, de magna quod dare lance
non possit magni Messalae lippa propago:
compositum ius fasque animo sanctosque recessus
mentis et incoctum generoso pectus honesto.
75haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo. 14 15 16 [p. 344]